[ Pobierz całość w formacie PDF ]
pro qua cuncta patienda sunt.
*
Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species
malorum est.
VIII XIII 87 " 23 26
Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta
puniuntur, magna in triumphis feruntur. Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua
parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur, nostra enim actio est. Quod
nullius mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut dicitis,
ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali affert, si remiseris illi supplicia, si
securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis
est. Erras, inquam, si illa ad camificem aut carcerem differs: statim puniuntur, cum facta sunt,
immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea. Ad se-
men nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non
nascitur, ita ne ex malo quidem bonum. Nam idem est honestum et bonum.
VIII XIII 87 " 32
Bona autem omnia carere culpa decet: pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant.
Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt, fiduciam faciunt, divitiae au-
daciam. Quae bona sunt, magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem aliud est
insolentia quam species magnitudinis falsa.
VIII XIII 88 " 1 2
De liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis nu-
mero, quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparent ingenium, non
detinent. Tamdiu enim istis immorandum est, quamdiu nihil animus agere maius potest: rudi-
menta sunt nostra, non opera. Quare liberalia studia dicta sint, vides: quia homine libero digna
sunt. Ceterum unum studium vere liberale est, quod liberum facit. Hoc est sapientiae, sublime,
forte, magnanimum. Cetera pusilla et puerilia sunt...
VIII XIII 88 " 28 29
Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum immutabili...
*
...Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mitten-
tia despicit, provocat, frangit...
147
VIII XIII 88 " 46
Quid ergo nos sumus? Quid ista, quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota rerum natura
umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire
voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire.
XIV 89 " 4
Sapientia perfectum bonum est mentis humanae. Philosophia sapientiae amor est et
affectatio. Haec eo tendit, quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet. Ipso enim
nomine fatetur quid amet.
XIV 90 " 16
Simplici cura constant necessaria: in delicias laboratnr. Non desiderabis artifices: sequere
naturam. Illla noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit.
XIV 90 " 19
A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiu-
vat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori
addixit et illius deservire libidini iussit.
XIV 90 " 38 39
Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit. Licet itaque nunc cone-
tur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet
in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem:
nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.
XIV 91 " 3 5
Inexspectata plus aggravant: novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium
non magis quod etiam miratus est, doluit. Ideo nihil nobis improvisum esse debet. In omnia
praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet, sed quidquid potest fieri. Quid
enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? Quod non eo magis aggre-
diatur et quatiat, quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidve difficile est? Non una via
semper, ne tota quidem incurrit: modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viri-
bus invenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus causae
doloris oriuntur.
XIV 91 " 7
Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter
placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspecta-
bantur, erumpunt. Quae domesticis bellis steterant regna, quae extemis, impellente nullo ru-
unt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit? Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus
ea, quae possunt evenire, firmandus.
148
XIV 91 " 8
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed qu-
antum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis
velut novis obstupefieri: in plenum cogitanda fortuna est.
XIV 91 " 12
Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.
XIV 91 " 13
Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent.
XIV 91 " 15 16
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse
fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes
idem posse, quod adversus homines. Nihil horum indignandum est. In eum intravimus mun-
dum, in quo his legibus vivitur. Placet: pare. Non placet: quacumque vis, exi. Indignare, si
quid in te iniqui proprie constitutum est: sed si haec summos imosque necessitas alligat, in
gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur. Non est, quod nos tumulis metiaris et his
monumentis, quae viam disparia praetexunt: aequat omnes cinis. Impares nascimur, pares
morimur.
XIV 91 " 20 21
Quaemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi
fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus? Ne morti
quidem hoc apud nos noceat: et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accu-
sant. expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis uti-
[ Pobierz całość w formacie PDF ]