[ Pobierz całość w formacie PDF ]

misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
17,24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem
meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
17,25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia
tu me misisti
17,26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis
sit et ego in ipsis
18,1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi
erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
18,2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus
convenerat illuc cum discipulis suis
18,3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit
illuc cum lanternis et facibus et armis
18,4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem
quaeritis
18,5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui
tradebat eum cum ipsis
18,6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
18,7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
18,8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
18,9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis
quemquam
18,10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et
abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
18,11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non
bibam illum
18,12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt
eum
18,13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex
anni illius
18,14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem
mori pro populo
18,15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat
notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
18,16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus
pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
18,17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit
ille non sum
18,18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem
cum eis et Petrus stans et calefaciens se
18,19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
18,20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et
in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
18,21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii
sciunt quae dixerim ego
18,22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic
respondes pontifici
18,23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene
quid me caedis
18,24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
18,25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex
discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
18,26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne
ego te vidi in horto cum illo
18,27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
18,28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non
introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
18,29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus
hominem hunc
18,30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
18,31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum
dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
18,32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
18,33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex
Iudaeorum
18,34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
18,35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te
mihi quid fecisti
18,36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum
meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est
hinc
18,37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in
hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est
ex veritate audit meam vocem
18,38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit
eis ego nullam invenio in eo causam
18,39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam
vobis regem Iudaeorum
18,40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas
latro
19,1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
19,2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea
circumdederunt eum
19,3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
19,4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
19,5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit
eis ecce homo
19,6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige
dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
19,7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia
Filium Dei se fecit
19,8 cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
19,9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem
responsum non dedit ei
19,10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et
potestatem habeo dimittere te
19,11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum
desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
19,12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc
dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
19,13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in
locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
19,14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
19,15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum
crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
19,16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
19,17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice
Golgotha
19,18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
19,19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus
Nazarenus rex Iudaeorum
19,20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi
crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine
19,21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia
ipse dixit rex sum Iudaeorum
19,22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi
19,23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor
partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta
per totum
19,24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut
scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt
sortem et milites quidem haec fecerunt
19,25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et
Maria Magdalene
19,26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri
suae mulier ecce filius tuus
19,27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
19,28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura
dicit sitio
19,29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • pantheraa90.xlx.pl