[ Pobierz całość w formacie PDF ]
autem negem, ergo seipsum determinabit, & consequenter eundi facultatem, & faciendi
quicquid velit, habet. Praeter haec alia forsan possunt objici; sed quia inculcare non teneor,
quid unusquisque somniare potest, ad has objectiones tantum respondere curabo, idque quam
potero breviter. Et quidem ad primam dico, me concedere, voluntatem latius se extendere,
quam intellectum, si per intellectum claras tantummodo, & distinctas ideas intelligant; sed
nego voluntatem latius se extendere, quam perceptiones, sive concipiendi facultatem; nec sane
video, cur facultas volendi potius dicenda est infinita, quam sentiendi facultas; sicut enim
infinita (unum tamen post aliud; nam infinita simul affirmare non possumus) eadem volendi
59
facultate possumus affirmare, sic etiam infinita corpora (unum nempe post aliud) eadem
sentiendi facultate possumus sentire, sive percipere. Quod si dicant, infinita dari, quae
percipere non possumus? regero, nos ea ipsa nulla cogitatione, & consequenter nulla volendi
facultate posse assequi. At dicunt, si Deus vellex efficere, ut ea etiam perciperemus, majorem
quidem facultatem percipiendi deberet nobis dare, sed non majorem, quam dedit, volendi
facultatem; quod idem est, ac si dicerent, quod si Deus velit efficere, ut infinita alia entia
intelligeremus, necesse quidem esset, ut nobis daret majorem intellectum; sed non
universaliorem entis ideam, quam dedit, ad eadem infinita entia amplectendum. Ostendimus
enim voluntatem ens esse universale, sive ideam, qua omnes singulares volitiones, hoc est, id,
quod iis omnibus commune est, explicamus. Cum itaque hanc omnium volitionum
communem, sive universalem ideam facultatem esse credant, minime mirum, si hanc
facultatem ultra limites intellectus in infinitum se extendere dicant. Universale enim aeque de
uno, ac de pluribus, ac de infinitis individuis dicitur. Ad secundam objectionem respondeo
negando, nos liberam habere potestatem judicium suspendendi. Nam cum dicimus, aliquem
judicium suspendere, nihil aliud dicimus, quam quod videt, se rem non adaequate percipere.
Est igitur judicii suspensio revera perceptio, & non libera voluntas. Quod ut clare intelligatur,
concipiamus puerum, equum alatum imaginantem, nec aliud quicquam percipientem.
Quandoquidem haec imaginatio equi existentiam involvit (per Coroll. Prop. 17 hujus), nec
puer quicquam percipit, quod equi existentiam tollat, ille necessario equum, ut praesentem,
contemplabitur; nec de ejus existentia poterit dubitare, quamvis de eadem non sit certus.
Atque hoc quotidie in somnis experimur, nec credo aliquem esse, qui putet, se, dum somniat,
liberam habere potestatem suspendendi de iis, quae somniat, judicium, efficiendique, ut ea,
quae se videre somniat, non somniet; & nihilominus contingit, ut etiam in somnis judicium
suspendamus, nempe cum somniamus, nos somniare. Porro concedo neminem decipi,
quatenus percipit, hoc est, Mentis imaginationes, in se consideratas, nihil erroris involvere
concedo (vide Schol. Prop. 17 hujus); sed nego, hominem nihil affirmare, quatenus percipit.
Nam quid aliud est equum alatum percipere, quam alas de equo affirmare? Si enim Mens
praeter equum alatum nihil aliud perciperet, eundem sibi praesentem contemplaretur, nec
causam haberet ullam dubitandi de ejusdem existentia, nec ullam dissentiendi facultatem, nisi
imaginatio equi alati juncta sit ideae, quae existentiam ejusdem equi tollit, vel quod percipit,
ideam equi alati, quam habet, esse inadaequatam, atque tum vel ejusdem equi existentiam
necessario negabit, vel de eadem necessario dubitabit. Atque his puto me ad tertiam etiam
objectionem respondisse, nempe, quod voluntas universale quid sit, quod de omnibus ideis
praedicatur; quodque id tantum significat, quod omnibus ideis commune est, nempe
affirmationem. Cujus propterea adaequata essentia, quatenus sic abstracte concipitur, debet
esse in unaquaque idea, & hac ratione tantum in omnibus eadem; sed non quatenus
consideratur essentiam ideae constituere; nam eatenus singulares affirmationes aeque inter se
differunt, ac ipsae ideae. Ex. gr. affirmatio, quam idea circuli ab illa, quam idea trianguli
involvit, aeque differt, ac idea circuli ab idea trianguli. Deinde absolute nego, nos aequali
cogitandi potentia indigere ad affirmandum, verum esse id, quod verum est, quam ad
affirmandum, verum esse id, quod falsum est. Nam hae duae affirmationes, si mentem
spectes, se habent ad invicem, ut ens ad non-ens; nihil enim in ideis positivum est, quod
falsitatis formam constituit (vide Prop. 35 hujus cum ejus Schol. & Schol. Prop. 47 hujus).
Quare hic apprime venit notandum, quam facile decipimur, quando universalia cum
singularibus, & entia rationis, & abstracta cum realibus confundimus. Quod denique ad
quartam objectionem attinet, dico, me omnino concedere, quod homo in tali aequilibrio
positus (nempe qui nihil aliud percipit, quam sitim, & famem, talem cibum, & talem potum,
qui aeque ab eo distant), fame, & siti peribit. Si me rogant, an talis homo non potius asinus,
quam homo sit aestimandus? dico me nescire, ut etiam nescio, quanti aestimandus sit ille, qui
se pensilem facit, & quanti aestimandi sint pueri, stulti, vesani, &c. Superest tandem indicare,
60
quantum hujus doctrinae cognitio ad usum vitae conferat, quod facile ex his animadvertemus.
Nempe Iº. Quatenus docet nos ex solo Dei nutu agere, divinaeque naturae esse participes, &
eo magis, quo perfectiores actiones agimus, & quo magis magisque Deum intelligimus. Haec
ergo doctrina, praeterquam quod animum omnimode quietum reddit, hoc etiam habet, quod
nos docet, in quo nostra summa felicitas, sive beatitudo consistit, nempe in sola Dei
cognitione, ex qua ad ea tantum agenda inducimur, quae amor, & pietas suadent. Unde clare
intelligimus, quantum illi a vera virtutis aestimatione aberrant, qui pro virtute, & optimis
actionibus, tanquam pro summa servitute, summis praemiis a Deo decorari exspectant, quasi
ipsa virtus, Deique servitus non esset ipsa felicitas, & summa libertas. IIº. Quatenus docet,
quomodo circa res fortunae, sive quae in nostra potestate non sunt, hoc est, circa res, quae ex
nostra natura non sequuntur, nos gerere debeamus; nempe utramque fortunae faciem aequo
animo exspectare; & ferre: nimirum, quia omnia ab aeterno Dei decreto eadem necessitate
sequuntur, ac ex essentia trianguli sequitur, quod tres ejus anguli sunt aequales duobus rectis.
IIIº. Confert haec doctrina ad vitam socialem, quatenus docet, neminem odio habere,
contemnere, irridere, nemini irasci, invidere. Praeterea quatenus docet, ut unusquisque suis sit
contentus, & proximo auxilio, non ex muliebri misericordia, partialitate, neque superstitione,
sed ex solo rationis ductu, prout scilicet tempus, & res postulat, ut in Quarta Parte ostendam.
IVº. Denique confert etiam haec doctrina non parum ad communem societatem: quatenus
docet, qua ratione cives gubernandi sint, & ducendi, nempe non ut serviant, sed ut libere ea,
quae optima sunt, agant. Atque his, quae in hoc Schol. agere constitueram, absolvi, & eo
[ Pobierz całość w formacie PDF ]